Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 8:21-38 Vulgata Latina (VULG)

21.  Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?

22.  Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.

23.  Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.

24.  Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.

25.  Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.

26.  Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.

27.  Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?

28.  Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.

29.  Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.

30.  Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

31.  Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.

32.  Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.

33.  Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.

34.  Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.

35.  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.

36.  Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?

37.  Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?

38.  Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.

Read complete chapter Secundum Marcum 8