Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 8:2-18 Vulgata Latina (VULG)

2.  Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :

3.  et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.

4.  Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?

5.  Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.

6.  Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.

7.  Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.

8.  Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.

9.  Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.

10.  Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.

11.  Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.

12.  Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.

13.  Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.

14.  Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.

15.  Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.

16.  Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.

17.  Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?

18.  oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,

Read complete chapter Secundum Marcum 8