1. In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
2. Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
3. et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
4. Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
5. Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
6. Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
7. Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8. Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.