Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 7:5-20 Vulgata Latina (VULG)

5.  et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?

6.  At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me :

7.  in vanum autem me colunt,docentes doctrinas, et præcepta hominum.

8.  Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.

9.  Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

10.  Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

11.  Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :

12.  et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,

13.  rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.

14.  Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.

15.  Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.

16.  Si quis habet aures audiendi, audiat.

17.  Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.

18.  Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :

19.  quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?

20.  Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.

Read complete chapter Secundum Marcum 7