Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 7:34-37 Vulgata Latina (VULG)

34.  et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.

35.  Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.

36.  Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :

37.  et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Read complete chapter Secundum Marcum 7