Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 7:2-13 Vulgata Latina (VULG)

2.  Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.

3.  Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :

4.  et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :

5.  et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?

6.  At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me :

7.  in vanum autem me colunt,docentes doctrinas, et præcepta hominum.

8.  Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.

9.  Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

10.  Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

11.  Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :

12.  et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,

13.  rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.

Read complete chapter Secundum Marcum 7