Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 7:19-27 Vulgata Latina (VULG)

19.  quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?

20.  Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.

21.  Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,

22.  furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.

23.  Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

24.  Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.

25.  Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.

26.  Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.

27.  Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

Read complete chapter Secundum Marcum 7