Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 7:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.

2.  Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.

3.  Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :

4.  et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :

5.  et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?

6.  At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me :

Read complete chapter Secundum Marcum 7