Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 5:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :

5.  et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.

6.  Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :

7.  et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.

8.  Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.

9.  Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.

10.  Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.

Read complete chapter Secundum Marcum 5