Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 5:36-43 Vulgata Latina (VULG)

36.  Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.

37.  Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.

38.  Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.

39.  Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.

40.  Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.

41.  Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.

42.  Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.

43.  Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.

Read complete chapter Secundum Marcum 5