Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 5:24-30 Vulgata Latina (VULG)

24.  Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.

25.  Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,

26.  et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :

27.  cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :

28.  dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.

29.  Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.

30.  Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?

Read complete chapter Secundum Marcum 5