Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 4:8-20 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

9.  Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.

10.  Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.

11.  Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :

12.  ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.

13.  Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?

14.  Qui seminat, verbum seminat.

15.  Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.

16.  Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :

17.  et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.

18.  Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,

19.  et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

20.  Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

Read complete chapter Secundum Marcum 4