Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 4:34-40 Vulgata Latina (VULG)

34.  sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35.  Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.

36.  Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.

37.  Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.

38.  Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?

39.  Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.

40.  Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?

Read complete chapter Secundum Marcum 4