Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 4:32-40 Vulgata Latina (VULG)

32.  et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.

33.  Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :

34.  sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35.  Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.

36.  Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.

37.  Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.

38.  Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?

39.  Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.

40.  Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?

Read complete chapter Secundum Marcum 4