Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 4:23-38 Vulgata Latina (VULG)

23.  Si quis habet aures audiendi, audiat.

24.  Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.

25.  Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

26.  Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,

27.  et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.

28.  Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

29.  Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.

30.  Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?

31.  Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :

32.  et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.

33.  Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :

34.  sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35.  Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.

36.  Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.

37.  Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.

38.  Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?

Read complete chapter Secundum Marcum 4