Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 4:17-24 Vulgata Latina (VULG)

17.  et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.

18.  Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,

19.  et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

20.  Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

21.  Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?

22.  Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.

23.  Si quis habet aures audiendi, audiat.

24.  Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.

Read complete chapter Secundum Marcum 4