Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 2:8-16 Vulgata Latina (VULG)

8.  Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?

9.  Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?

10.  Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),

11.  tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.

12.  Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.

13.  Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

14.  Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.

15.  Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.

16.  Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?

Read complete chapter Secundum Marcum 2