Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 2:16-28 Vulgata Latina (VULG)

16.  Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?

17.  Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.

18.  Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?

19.  Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.

20.  Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.

21.  Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.

22.  Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.

23.  Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.

24.  Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?

25.  Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?

26.  quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?

27.  Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.

28.  Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

Read complete chapter Secundum Marcum 2