Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 15:8-21 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.

9.  Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?

10.  Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

11.  Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

12.  Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?

13.  At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.

14.  Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.

15.  Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.

16.  Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,

17.  et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

18.  Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.

19.  Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.

20.  Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.

21.  Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.

Read complete chapter Secundum Marcum 15