Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 15:4-16 Vulgata Latina (VULG)

4.  Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.

5.  Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

6.  Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

7.  Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.

8.  Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.

9.  Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?

10.  Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

11.  Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

12.  Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?

13.  At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.

14.  Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.

15.  Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.

16.  Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,

Read complete chapter Secundum Marcum 15