Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 15:22-34 Vulgata Latina (VULG)

22.  Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.

23.  Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.

24.  Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

25.  Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.

26.  Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.

27.  Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.

28.  Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.

29.  Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,

30.  salvum fac temetipsum descendens de cruce.

31.  Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.

32.  Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

33.  Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.

34.  Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?

Read complete chapter Secundum Marcum 15