Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 15:2-9 Vulgata Latina (VULG)

2.  Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.

3.  Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

4.  Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.

5.  Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

6.  Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

7.  Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.

8.  Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.

9.  Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?

Read complete chapter Secundum Marcum 15