12. Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
13. At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
14. Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
15. Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
16. Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,