Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 14:60-71 Vulgata Latina (VULG)

60.  Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?

61.  Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?

62.  Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.

63.  Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?

64.  Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

65.  Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.

66.  Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :

67.  et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.

68.  At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

69.  Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.

70.  At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.

71.  Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.

Read complete chapter Secundum Marcum 14