Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 14:25-36 Vulgata Latina (VULG)

25.  Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

26.  Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

27.  Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.

28.  Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

29.  Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.

30.  Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

31.  At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

32.  Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.

33.  Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.

34.  Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.

35.  Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.

36.  Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.

Read complete chapter Secundum Marcum 14