17. Vespere autem facto, venit cum duodecim.
18. Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
19. At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
20. Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
21. Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.