Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 14:12-23 Vulgata Latina (VULG)

12.  Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?

13.  Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,

14.  et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?

15.  Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.

16.  Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

17.  Vespere autem facto, venit cum duodecim.

18.  Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.

19.  At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?

20.  Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

21.  Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

22.  Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.

23.  Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.

Read complete chapter Secundum Marcum 14