Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 13:5-16 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat :

6.  multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.

7.  Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.

8.  Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.

9.  Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.

10.  Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.

11.  Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.

12.  Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.

13.  Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14.  Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :

15.  et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :

16.  et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

Read complete chapter Secundum Marcum 13