Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 13:30-37 Vulgata Latina (VULG)

30.  Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.

31.  Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

32.  De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.

33.  Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.

34.  Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,

35.  vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),

36.  ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.

37.  Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.

Read complete chapter Secundum Marcum 13