Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 13:21-27 Vulgata Latina (VULG)

21.  Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.

22.  Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

23.  Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.

24.  Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :

25.  et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.

26.  Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

27.  Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.

Read complete chapter Secundum Marcum 13