Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 13:12-25 Vulgata Latina (VULG)

12.  Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.

13.  Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14.  Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :

15.  et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :

16.  et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

17.  Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.

18.  Orate vero ut hieme non fiant.

19.  Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.

20.  Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.

21.  Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.

22.  Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

23.  Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.

24.  Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :

25.  et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.

Read complete chapter Secundum Marcum 13