Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 13:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.

2.  Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

3.  Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :

4.  Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?

5.  Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat :

6.  multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.

7.  Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.

8.  Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.

9.  Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.

10.  Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.

Read complete chapter Secundum Marcum 13