Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 12:34-44 Vulgata Latina (VULG)

34.  Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.

35.  Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ?

36.  Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

37.  Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.

38.  Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,

39.  et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis :

40.  qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.

41.  Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.

42.  Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,

43.  et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.

44.  Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.

Read complete chapter Secundum Marcum 12