2. Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
3. Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
4. Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
5. Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.
6. Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.
7. Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas.
8. Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.
9. Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
10. Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :
11. a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
12. Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.