Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 12:18-24 Vulgata Latina (VULG)

18.  Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :

19.  Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.

20.  Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.

21.  Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.

22.  Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.

23.  In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.

24.  Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?

Read complete chapter Secundum Marcum 12