Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 12:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

2.  Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.

3.  Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.

4.  Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.

5.  Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.

6.  Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.

7.  Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas.

8.  Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.

9.  Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.

10.  Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :

11.  a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?

Read complete chapter Secundum Marcum 12