Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 10:9-18 Vulgata Latina (VULG)

9.  Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

10.  Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.

11.  Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.

12.  Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.

13.  Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.

14.  Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.

15.  Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

16.  Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

17.  Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?

18.  Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.

Read complete chapter Secundum Marcum 10