Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 10:26-45 Vulgata Latina (VULG)

26.  Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?

27.  Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.

28.  Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

29.  Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,

30.  qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.

31.  Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

32.  Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.

33.  Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :

34.  et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.

35.  Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.

36.  At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?

37.  Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.

38.  Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?

39.  At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :

40.  sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

41.  Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.

42.  Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.

43.  Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :

44.  et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

45.  Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

Read complete chapter Secundum Marcum 10