Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 10:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.

2.  Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.

3.  At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?

4.  Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.

5.  Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :

6.  ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.

7.  Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :

8.  et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.

9.  Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

Read complete chapter Secundum Marcum 10