Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 1:9-22 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.

10.  Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

11.  Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.

12.  Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

13.  Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14.  Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,

15.  et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.

16.  Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),

17.  et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

18.  Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.

19.  Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :

20.  et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

21.  Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

22.  Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.

Read complete chapter Secundum Marcum 1