Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 1:30-44 Vulgata Latina (VULG)

30.  Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.

31.  Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32.  Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :

33.  et erat omnis civitas congregata ad januam.

34.  Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

35.  Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

36.  Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.

37.  Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.

38.  Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.

39.  Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

40.  Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.

41.  Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.

42.  Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

43.  Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,

44.  et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.

Read complete chapter Secundum Marcum 1