Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 1:29-40 Vulgata Latina (VULG)

29.  Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.

30.  Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.

31.  Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32.  Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :

33.  et erat omnis civitas congregata ad januam.

34.  Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

35.  Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

36.  Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.

37.  Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.

38.  Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.

39.  Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

40.  Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.

Read complete chapter Secundum Marcum 1