Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 1:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

2.  Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,qui præparabit viam tuam ante te.

3.  Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.

4.  Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.

5.  Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

6.  Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.

7.  Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.

8.  Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.

9.  Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.

10.  Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

Read complete chapter Secundum Marcum 1