Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 9:46-58 Vulgata Latina (VULG)

46.  Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.

47.  At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,

48.  et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.

49.  Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.

50.  Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

51.  Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.

52.  Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.

53.  Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.

54.  Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ?

55.  Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.

56.  Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.

57.  Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.

58.  Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

Read complete chapter Secundum Lucam 9