Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 9:40-53 Vulgata Latina (VULG)

40.  et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.

41.  Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.

42.  Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.

43.  Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.

44.  Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.

45.  At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.

46.  Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.

47.  At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,

48.  et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.

49.  Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.

50.  Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

51.  Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.

52.  Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.

53.  Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.

Read complete chapter Secundum Lucam 9