Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 9:24-40 Vulgata Latina (VULG)

24.  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.

25.  Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?

26.  Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.

27.  Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.

28.  Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.

29.  Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.

30.  Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,

31.  visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.

32.  Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.

33.  Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret.

34.  Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.

35.  Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.

36.  Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.

37.  Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.

38.  Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :

39.  et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :

40.  et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.

Read complete chapter Secundum Lucam 9