Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 9:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.

2.  Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.

3.  Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

4.  Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.

5.  Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.

6.  Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

7.  Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur

8.  a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.

9.  Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quærebat videre eum.

10.  Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.

Read complete chapter Secundum Lucam 9