Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 8:47-56 Vulgata Latina (VULG)

47.  Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit.

48.  At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.

49.  Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.

50.  Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ : Noli timere, crede tantum, et salva erit.

51.  Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ.

52.  Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit.

53.  Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.

54.  Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.

55.  Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.

56.  Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.

Read complete chapter Secundum Lucam 8