Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 8:17-26 Vulgata Latina (VULG)

17.  Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.

18.  Videte ergo quomodo audiatis ? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.

19.  Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.

20.  Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.

21.  Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.

22.  Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.

23.  Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.

24.  Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit : et facta est tranquillitas.

25.  Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ?

26.  Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam.

Read complete chapter Secundum Lucam 8