Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 8:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,

2.  et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus : Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant,

3.  et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis.

4.  Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem :

5.  Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.

6.  Et aliud cecidit supra petram : et natum aruit, quia non habebat humorem.

7.  Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.

8.  Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.

9.  Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola.

10.  Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.

11.  Est autem hæc parabola : Semen est verbum Dei.

12.  Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.

Read complete chapter Secundum Lucam 8